I Galli marciano su Roma

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Galli marciano su Roma

 Galli ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset; deinde insidias verēri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare. Tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Ubi, cum praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, noctem verĭti et ignotae situm urbis, inter Romam atque Anienem consedēre, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas, quaenam hostibus in perdita re consilia essent. Romani, cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, complorati omnes pariter vivi mortuique, totam prope urbem lamentis impleverunt. Privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissŏnos, vagantibus circa moenia turmatim barbaris, audiebant. Cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere, armisque et frumento conlato, ex loco inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20586

[silly] - [2012-04-15 17:35:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile