Ritorno trionfale di Cicerone dall'esilio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ritorno trionfale di Cicerone dall'esilio

 Meus reditus is fuit, ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totīus Italiae vidĕrit. Neque enim regio ulla fuit nec municipium neque praefectura aut colonia, ex qua non ad me publice venĕrint gratulatum. Quid dicam adventus meos? quid effusiones hominum ex oppidis? quid concursus ex agris patrum familias cum coniugibus et liberis? quid eos dies, qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud omnes sunt adventu meo redituque celebrati? Unus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit, cum in patriam redii, cum senatum egressum vidi populumque Romanum universum, cum mihi ipsa Roma prope convulsa sedibus suis ad complectendum conservatorem suum progrĕdi visa est. Quae me ita accepit, ut non modo omnium genĕrum, aetatum, ordinum omnes viri ac muliĕres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac templa laetari. Me consequentibus diebus in ea ipsa domo, qua expulsus eram, pontifices, consules, patres conscripti collocaverunt mihique, quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20580

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile