Vittoriosa marcia di Annibale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vittoriosa marcia di Annibale

 Hac pugna pugnata, Hannĭbal Romam profectus nullo resistente, in propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. Hic clausus locorum angustiis, noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino obiecto visu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egrĕdi extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam non multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum, dolo productum in proelium fugavit. Tiberium Sempronium Gracchum, itĕrum consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustŭlit. M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. Longum est omnia enumerare proelia. Quare unum hoc satis erit dictum: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restĭtit; nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20546

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile