La morte del console Emilio Paolo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte del console Emilio Paolo

 Cn. Lentulus, tribunus militum, cum praetervĕhens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset: "L. Aemìli," inquit, "quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis fecĕris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est". Ad ea consul: "Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave, frustra miserando, exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. Abi, nuntia publice patribus urbem Romam muniant ac priusquam victor hostis adveniat praesidiis firment; privatim Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius memŏrem et vixisse adhuc et mori. Me in hac strage militum meorum patĕre exspirare, ne aut reus itĕrum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protĕgam". Haec eos agentes prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressēre; consulem ignorantes quis esset obruēre telis; Lentulum in tumultu abripuit equus.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20525

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile