Cicerone si preoccupa della salute


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone si preoccupa della salute

 Tullius Terentiae suae s. S.V.B.E.E.V. Valetudinem tuam velim cures diligentissime. Nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Item posthac, si quid opus erit, si quid accidĕrit novi, facies ut sciam. Cura ut valeas. Vale. D. IIII Non. Iun. Tullius Tironi s.p.d. Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die, magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam quo haberem quid scriberem. Igitur illă: quantum me diligis, tantum adhĭbe in te diligentiae; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium. Cum valetudinis rationem, ut spero, habuĕris, habeto etiam navigationis. In Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto. Cura, cura te, mi Tiro. Quoniam non contĭgit ut simul navigares, nihil est quod festīnes nec quicquam cures, nisi ut valeas. Etiam atque etiam vale. VII Id. Nov. Actio, vesperi.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20498

[darkshines] - [2012-03-13 13:17:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile