banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Magnanimità di Alessandro
Pagina 159 Numero 123

 Crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo quicquid vini oleique erat oribus ingerebatur, tantàque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Graves deinde avide hausto humore, non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur quos aqua defecerat. Anxium regem tantis malis circumfusi amici ut meminisset orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse, cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, succurrerent. Qui cum in regem incidissent, alter ex his, utre resoluto, vas quod simul ferebat implet, porrigens regi. Ille accipit; percontatus, quibus aquam portarent, filiis ferre cognoscit. Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito: "Nec solus", inquit, "bibere sustineo, nec tam exiguum dividere omnibus possum. Vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date".
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20483
[silly] - [2012-04-15 17:23:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!