Alessandro nel deserto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro nel deserto

 Alexander cum expedito agmine Sogdianorum deserta intrat nocturno itinere exercitum ducens. Aquarum, ut ante dictum est, penuria sitim accendit; per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit et harenas vapor aestivi solis accendit. Nocturnum iter tolerabile militibus videbatur, quia rore et matutino frigŏre corpora levabantur. Ceterum, cum prima luce aestus ortus est omnemque naturalem absorbuit humorem siccitas, ora visceràque urebantur. Ităque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt; pigebat et consistere et progrĕdi. Tandem ad flumen Oxum Alexander pervenit, sed exercitus magna pars eum consĕqui non potuit. Ităque in edito monte ignes accendi iussit ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul eum esse cognoscerent. Deinde eis, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatis, imperavit ut utres et vasa implerent et suis opem ferrent. Sed qui intemperantius aquam hauserunt, aviditate sua exstincti sunt, quia spiritus aquā interclusus est, multoque maior horum numerus fuit quam eorum qui ullo cecidĕrant proelio.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20477

[silly] - [2012-03-12 23:42:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile