Una navigazione avventurosa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una navigazione avventurosa

 Nos a te, ut scis, discessĭmus ante diem quartum Nonas Novembres. Ante diem octavum Idus Novembres Leucădem venĭmus et ante diem septimum Actium, per quindecim horas secundissimo vento navigantes. Ibi propter tempestatem ad diem sextum Idus nobis morandum fuit, inde Corcyram feliciter navigavimus. Corcyrae mansĭmus usque ad ante diem sextum decimum Kalendas Decembres, in portu tempestatum vi retenti. Postero die prima luce profecti, in portum Corcyraeorum ad Cassiŏpem stadia centum et viginti processĭmus. Ibi septem dies ventis retenti sumus, cum sexta quaque hora solvere conaremur. Interea multi, qui inconsultius profecti erant, naufragia fecerunt. Nos ante diem nonum Kalendas Decembres solvĭmus duabus horis antequam sol occĭdit. Inde, austro lenissimo et caelo sereno nocte illa et die postero navigantes, in Italiam ad Hydruntem pervenĭmus eodemque vento postridie, hora sexta, cum Brundisium venissemus, tandem difficilem navigationem perfecĭmus. Per omne hoc tempus autem nobiscum fuit Terentia, quae tamen intra quattuor dies Romam reditura est.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20438

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile