Il sapiente fa a meno del superfluo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il sapiente fa a meno del superfluo
Pagina 136 Numero 101

 Nihil, mi Lucili, interest utrum non desideres an habeas. Summa rei in utroque eădem est: non torquebĕris. Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges – contŭmax est, non potest vinci, suum poscit –, sed ut quidquid naturam excedit scias precarium esse, non necessarium. Esurio: edendum est. Utrum hic panis sit plebeius an siligineus, ad naturam nihil pertĭnet: illa ventrem non delectari vult, sed implēri. Sitio: utrum haec aqua sit quam ex lacu proximo excepĕro an ea quam multa nive clusĕro ut refrigeretur, ad naturam nihil pertĭnet. Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit aureum poculum an crystallĭnum an murreum an Tiburtinus calix an manus concava, nihil refert. Finem omnium rerum specta, et supervacua dimittes. Fames me appellat: ad proxima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendabit quodcumque conprendĕro. Nihil contemnit esuriens. Qui multum habet plus cupit, quod est argumentum nondum illum satis habere; qui satis habet consecutus est quod numquam diviti contĭgit, finem. “At mea sententia parum habet qui tantum non alget, non esŭrit, non sitit”. Plus Iuppiter non habet. Numquam parum est quod satis est, et numquam multum est quod satis non est.
da Seneca


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20426

[silly] - [2011-12-21 18:31:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile