L'annuncia della vittoria di Emilio Paolo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'annuncia della vittoria di Emilio Paolo

 Q. Fabius et Q. Metellus cum Romam intra quintum diem victoriae nuntii pervenissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt. Nam quarto die postquam cum Persĕo pugnatum erat, cum in circo ludi ederentur qui singulis annis Septembri mense Romae fiunt, populi murmur repente tota spectacula primo mane pervasit, undĭque dicentibus pugnatum esse in Macedonia paucis diebus ante et regem victum esse. Dein fremitus increbuit et postremo clamor plaususque est exortus, cum tamen magistratus mirati tam repentinae laetitiae auctorem non reperirent. Postero die omnium gaudium veris Fabii Metellique nuntiis firmatum est. Postremo, ante diem decimum Kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, tabellarius ex Macedonia venit; cuius litteris perlectis, C. Licinius consul ex auctoritate patrum denuntiavit populo L. Aemilium Paulum consulem paucos ante dies cum rege Persĕo pugnavisse Macedonumque exercitum fudisse; regem cum paucis Samothraciam confugisse, omnesque Macedoniae civitates in dicionem populi Romani venisse. Tertius decimus ille dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum erat.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20358

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile