La fine di Cartagine


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La fine di Cartagine

 Legati triginta Romam venerunt, per quos se Carthaginienses dedebant; attămen Catonis sententia pervicit, ut in decreto perstaretur et consules quam primum ad bellum proficiscerentur. Qui ubi in Africam transierunt, acceptis, quos imperavĕrant, trecentis obsidibus et armis omnibusque instrumentis bellicis, si qua Carthagine erant, tunc, cum ex auctoritate patrum iuberent ut in alio loco, dum a mari decem milia passum, ne minus, remoto, oppidum facerent, indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt. Carthaginienses portu novo, quia vetus obstructus a Scipione erat, facto, et contracta clam exiguo tempore ampla classe, infeliciter navali proelio pugnaverunt. Hasdrubalis quoque ducis eorum castra, loco difficili sita, cum exercitu deleta sunt a Scipione qui tandem urbem expugnavit, septingentesimo anno quam erat condĭta. Spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, reddita. Ultimo urbis excidio, cum se Hasdrŭbal Scipioni dedidisset, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito impetrare non potuĕrat ut ad victorem transfugerent, in medium se flagrantis urbis incendium, duobus cum liberis, ex arce praecipitavit. Scipio exemplo patris sui naturalis Aemilii Pauli qui Macedoniam vicĕrat ludos fecit, transfugasque ac fugitivos bestiis obiecit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20355

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile