Cesare percorre il Piceno


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare percorre il Piceno

 Auxĭmo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant. Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituĕrat suāque pecuniā exaedificavĕrat, ad eum legati veniunt, quaeque imperavĕrit, se cupidissime facturos pollicentur. Milites impĕrat: mittunt. Interea legio XII Caesarem consequĭtur. Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur. Id oppidum Lentulus Spinther X cohortibus tenebat; qui, Caesaris adventu cognĭto, profŭgit ex oppido cohortesque secum abducere conatus, magna parte militum deserĭtur. Relictus in itinere cum paucis, incĭdit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causā. A quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno gererentur, milites ab eo accĭpit, ipsum dimittit. Item ex finitimis regionibus, quas potest, contrăhit cohortes ex dilectibus Pompeianis; in his Camerino fugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in praesidio habuĕrat, excĭpit; quibus coactis, XIII effĭcit. Cum his ad Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis itineribus pervĕnit Caesaremque adesse cum legionibus duabus nuntiat. Domitius per se circĭter XX cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab regionibus coegĕrat.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20354

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile