Minerva salva Marsiglia dall'assedio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Minerva salva Marsiglia dall'assedio

 Cum Massilia et fama rerum gestarum et abundantia opum et artium gloria florēret et inter Galliae urbes excelleret, repente finitimi populi ad nomen Massiliensium delendum, veluti ad commune incendium exstinguendum, concurrunt. Hi, consensu omnium, ducem belli regulum quendam illīus regionis elĭgunt, qui cum urbem hostium magno exercitu lectissimorum virorum obsidēret, per quietem visus est cernere torvam mulierem, quae se deam esse dictĭtans iussit eum ab oppugnatione desistere. Hac specie exterrĭtus, ultro pacem cum Massiliensibus fecit. Cum autem petivisset ut sibi intrare in urbem et deos Massiliensium adorare licēret, et cum id facile impetravisset, in arcem Minervae ascendit, ubi conspexit in porticibus simulacrum deae, quam per quietem vidĕrat. Tunc repente magna voce exclamat illam esse deam, quae sibi noctu apparuisset et imperavisset ut ab obsidione urbis recedĕret. Postea, cum gratulatus esset Massiliensibus quod animadvertebat eos in tutela deorum immortalium esse, torque aureo donavit deam et in perpetuum amicitiam cum Massiliensibus iunxit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20344

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile