Dopo la morte di Alessandro Magno


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Dopo la morte di Alessandro Magno

 Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis familiaribus dispertirentur et summa rerum tradita esset tuenda eīdem cui Alexander moriens anulum suum dedĕrat, Perdiccae (ex quo omnes coniecĕrant eum regnum ei commisisse, quoad liberi eius in suam tutelam pervenissent: abĕrat enim Cratĕros et Antipăter, qui antecedere hunc videbantur, mortuus erat Hephaestio, quem unum Alexander, quod facile intellegi posset, plurimi fecĕrat), hoc tempore data est Eumĕni Cappadocia, sive potius dicta: nam tum in hostium erat potestate. Hunc sibi Perdiccas adiunxĕrat magno studio, quod in homine fidem et industriam magnam videbat non dubitans, si eum pellexisset, magno usui fore sibi in iis rebus quas apparabat. Cogitabat enim, quod fere omnes in magnis imperiis concupiscunt, omnium partis corripere atque complecti. Neque vero hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque omnes, qui Alexandri fuĕrant amici. Primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare destinavit. Hic multis magnisque pollicitationibus persuadēre Eumĕni studuit, ut Perdiccam deserĕret ac secum faceret societatem. Cum perducere eum non posset, interficere conatus est, et fecisset, nisi ille clam noctu ex praesidiis eius effugisset.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20334

[silly] - [2011-12-21 18:55:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile