Plutarco e il servo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plutarco e il servo

 Plutarchus servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophĭae aures inbutas habenti, tunicam detrăhi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. Coepĕrat verberari et obloquebatur se non meruisse ut vapularet, nihil mali, nihil sceleris admisisse. "Numquam irae indulgendum est," dicebat, "quia ira sapienti dedecŏri est. Me praesente atque audiente, de iracundiae malis saepissime disseruisti, sed nunc illarum disputationum mihi videris oblitus esse: non enim dubitas tu, qui philosophus videri gloriaris ac dici vis, irae indulgēre". Tum Plutarchus, lente ac leniter: "Quid autem," inquit, "verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellĕgis? Mihi quidem neque oculi, opīnor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremve effervesco, neque pudenda dico aut paenitenda, neque omnīno trepido ira et gestio. Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent". Et simul ad eum, qui caedebat, conversus: "Intĕrim," inquit, "dum ego atque hic disputamus, tu hoc age".
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20333

[silly] - [2012-04-27 10:49:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile