Rispetto dei Romani per il giuramento


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Rispetto dei Romani per il giuramento

 M. Pomponius L. Manlium apud populum violatae legis et nimiae severitatis accusabat. Nam Manlius contra leges aliquot dies dictaturae suae addidĕrat et filium Titum, adulescentem duodeviginti annorum, longe ab hominibus relegavĕrat et ruri habitare coegĕrat. Quod Titum maxime pigebat. Cum tamen Titus cognovisset patri a Pomponio negotium exhiberi, clam in urbem rediit et primo mane ad eius domicilium cum venisset, gladio super caput eius stricto, eum iurare coegit se ab accusatione Manlii recessurum esse. Permagni interĕrat Pomponii, qui tribunus plebis erat, Manlium, patriciorum fautorem, accusare sed, quamvis iuravĕrat vi coactus et gladio terrĭtus, ab accusatione destĭtit fidemque datam servavit. Tanti enim apud antiquos iusiurandum existimabatur, ut omnibus commodis fides anteponeretur. Nam putabatur maxime interesse rei publicae non solum cives fortes esse, sed etiam probos et fideles et paratos omnia perpĕti potius quam fidem datam non servare. Iure igitur semper plurimi apud eos habiti sunt illi cives qui iusiurandum religiose servaverunt; contra ignominiā, deminutione capitis, exilio, vinculis multati sunt qui pro nihilo iusiurandum duxĕrant atque violavĕrant.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20309

[silly] - [2011-11-27 12:20:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile