Damone e Finzia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Damone e Finzia

 Damon et Phintias, philosophi Pythagorēi virique eximiae virtutis, amicitiam inter se coniunxĕrant. Cum Dionysius, Syracusarum tyrannus, altĕrum ex his capitis damnavisset atque is aliquid tempŏris ab eo impetravisset ut, priusquam periret, domum reverteretur et res suas ordinaret, alter non dubitavit se vadem dare pro amici reditu. Solutus erat periculo mortis is qui modo cervicem gladio subiectam habebat; eīdem gladio caput suum subiecĕrat is qui securus vivere potĕrat. Omnes igitur et in primis Dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. Cum dies statuta appropinquaret nec ille rediret, unusquisque tam temerarium sponsorem stultitiae damnabat; ille autem nihil de amici constantia metuĕre praedicabat: nam eodem momento et hora a Dionysio constituta alter supervenit. Paenituit tum tyrannum crudelitatis suae et non solum supplicium remisit, sed etiam Damōnem et Phintiam rogavit ut se tertium in societatem amicitiae reciperent.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20308

[silly] - [2011-11-26 16:19:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile