Grande operosità di Catone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Grande operosità di Catone

 Cato in omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et peritus iuris et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senex quinquaginta annorum arripuĕrat, tamen in eis tantum progressum fecit ut nihil omnīno reperiri possit neque ex Graecis neque ex Italicis rebus quod ei incognitum fuĕrit. Ab adulescentia confecit orationes, in quibus multum vigoris invenītur; senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem, quorum primus contĭnet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius contĭnent unde unaquaeque Italicarum civitatum orta sit, quam ob rem Origines omnes libros videtur appellavisse. In quarto autem bellum Punicum est primum, in quinto secundum. Pari modo reliqua bella prosecutus est usque ad praeturam Servii Galbae, qui diripuit Lusitanos. Atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. Sed in omnibus his libris multum industriae ac diligentiae compāret, nihil doctrinae. In Catone autem maximum mihi videtur quod ab adulescentia usque ad extremam aetatem rei publicae causa inimicitias suscipere non destitĕrit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20306

[silly] - [2011-12-22 16:26:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile