Clemenza di Cesare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Clemenza di Cesare

 Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, quattor secum legiones duxit et, progressus circiter milia passuum sex, aciem instruxit. Pompeiani vero, quos illa res non fugĕrat, in proximo monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar cum milites cohortatus esset, etsi totīus diēi continenti labore erant confecti et nox iam subĕrat, tamen munitione flumen a monte secludi iussit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere, illi, cum eos aqua defecisset, miserunt legatos ut de deditione agĕrent et salutem sibi a victore petĕrent. Caesar prima luce eos, qui in montem ascendĕrant ibique consedĕrant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Quod sine recusatione fecerunt passisque palmis ad eum venerunt et ad terram proiecti inter lacrimas salutem ab eo petiverunt. Tum Caesar eos consurgere iussit et, pauca de sua lenitate locutus ut timorem deponĕrent, omnes conservavit. Cuius indulgentiae ei numquam paenitendum fuit: nam postea hi semper fidelissimos in omni tempore se praebuerunt.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20298

[silly] - [2011-11-27 12:05:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile