Chi seue la natura non può danneggiare il prossimo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Chi seue la natura non può danneggiare il prossimo

 Conservanda est humanitas, si homines recte dici velimus. Id autem ipsum, conservare humanitatem, quid aliud est quam diligere hominem, quia homo sit et idem quod nos sumus? Discordia igitur ac dissensio non est secundum hominis rationem verumque illud est Ciceronis, quod ait hominem naturae oboedientem homini nocere non posse. Ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est. Quod qui non facit, hominis se appellatione despoliat, quia humanitatis officium est necessitati hominis ac periculo subvenire. Quaero igitur ab iis qui flecti et misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia comprehensus auxilium sibi armati hominis imploret, utrumne succurrendum putent an minime. Non sunt tam impudentes ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. Item, si aliquis circumveniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari? Non sint ipsi homines, si putent (nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus), immo vero et hominis et fortis viri esse dicent servare periturum. Si ergo in eiusmodi casibus, quia periculum vitae homini adferunt, succurere humanitatis esse concedunt, quid causae est cur, si homo esuriat, sitiat, algeat, succurendum esse non putent?
da Lattanzio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20212

[mastra] - [2012-04-29 06:42:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile