Inizio del De ira di Seneca


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Inizio del De ira di Seneca

Exegisti a me ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec inmerito mihi videris hunc praecipue adfectum pertimuisse, maxime ex omnibus taetrum ac rabidum. Ceteris (adfectibus) enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu est. Quidam itaque e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam; aeque enim inpotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis. Ut scias autem non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere; nam, ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus inquietae manus , color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt. Cetera (vitia) licet abscondere et in abdito alere: ira se profert et in faciem exit, quantoque maior, hoc effervescit manifestius. Nec ignoro ceteros quoque adfectus vix occultari (posse), neque enim ulla vehementior intrat agitatio quae nihil moveat in vultu. Quid ergo interest? quod (=«il fatto che») alii adfectus apparent, ira eminet.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20190

[biancafarfalla] - [2011-12-12 21:16:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile