banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La guerra contro i Galli Insubri
Pagina 380 Numero 13

Gallis Insubribus et his accolis Alpium animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed Alpina corpora umenti caelo educata habent quiddam simile nivibus suis: quae mox ut caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur. Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum est: victos enim Aemilius in Capitolio discinxit. Mox Ariovisto duce vovere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem, intercepit Iuppiter votum; nam de torquibus eorum aureum tropaeum Iovi Flaminius erexit. Viridomaro rege Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum vota ceciderunt, occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/20023
[mastra] - [2013-07-13 13:52:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!