Invocazione agli dèi dell'agricoltura

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Invocazione agli dèi dell'agricoltura

Et quoniam dei facientes adiuvant, prius invocabo eos, nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed duodecim deos Consentes; neque tamen eos urbanos, sex mares et feminae totidem, sed illos duodecim deos agricolarum duces. Primum Iovem et Tellurem: ii omnes fructos agriculturae caelo et terra continent; itaque, quod ii parentes magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam: eorum tempora observantur cum arbores seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessari ad victum sunt; ab his enim cibus et potio venit e fundo. Quarto Robigum ac Floram: si ii propitii sunt, neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent. Itaque publice Robigo feriae Robigalia, Florae ludi Floralia instituti sunt. Item colo Minervam et Venerem: earum unius procuratio oliveti, alterius hortorum. Nec non etiam oro Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agri cultura, sine successu ac bono eventu frustratio est, non cultura.
da Varrone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19849

[mastra] - [2011-11-06 20:21:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile