banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Metello ristabilisce la disciplina nell'esercito
Pagina 330 Numero 5

Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum. Namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse, ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne miles gregarius in castris neve in agmine servom (=servum) aut iumentum haberet; ceteris arte modum statuisse. Praeterea transvorsis itineribus cottidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire; vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire: item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19737
[silly] - [2012-12-30 12:56:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!