banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vera felicità
Pagina 303 Numero 4

Cum Gyges, regno Lydiae armis et divitiis abundantissimo inflatus animo, Apollinem Pythium siscitatum venisset an aliquis mortalium se esset felicior, deus, ex abdito sacrarii specu voce missa, Aglaum Psophidium ei praetulit. Is erat Arcadum pauperrimus, sed aetate iam senior terminos agelli sui numquam excesserat, parvuli ruris fructibus contentus. Verum profecto beatae vitae finem Apollo non adumbratum oraculi sagacitate complexus est. Quocirca insolenter fulgore fortunae suae glorianti respondit magis se probare securitate ridens tugurium quam tristem curis et sollecitudinibus aulam, paucasque glebas pavoris expertes quam pinguissima Lydiae arva metu referta, et unum aut alterum iugum boum facilis tutelae quam exercitus et arma et equitatum voracibus impensis onerosum. Ita Gyges, dum adstipulatorem vanae opinionis deum habere concupiscit, ubinam solida et sincera esset felicitas didicit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19711
[silly] - [2012-12-30 13:30:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!