banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tiberio sale al potere
Pagina 185 Numero 10

Iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione, derepente velut impar dolori congemuit, utque non solum vox sed spiritus deficeret optavit ac perlegendum librum Druso filio tradidit. Inlatum deinde Augusti testamentum, non admissis signatoribus nisi senatorii ordinis, recitavit per libertum. Testamenti initium fuit: «QUoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto». Quo et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum [esse] eum necessitate magis quam iudicio.
Principatum, quamvis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est vi et specie dominationis, assumpta, diu tamen recusavit, impudentissimo mimo nunc adhortantes amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens.
Tandem quasi coactus et quaerens miseram et onerosam iniugi sibi servitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem faceret.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19624
[silly] - [2012-06-03 13:51:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!