banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ritratto d'Augusto
Pagina 184 Numero 7

Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus venutissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens et in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret, ac modo tonderet, modo raderet barbam, eoque ipso tempore aut legeret aliquid, aut etiam scriberet.
Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris, sed in senecta sinistro minus vidit; dentes raros et exiguos et scabros; capillum leviter inflexum et subflavum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam brevem (quam tamen Iulius Marathus libertus et a memoria eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit), sed quae et commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intelligi posset.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19621
[silly] - [2012-06-03 13:45:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!