banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Camillo e il maestro di scuola
Pagina 176 Numero 3

Cum M. Furius Camillus oppidum Falerios obsideret, accidit ut ludi magister multos nobiles pueros extra moenia secum educeret, velut ambulandi gratia. Inde, nugis ac sermonibus iter producendo, paulatim inter vigilias ac denique in ipsa hostium castra discipulos perduxit atque consuli tradidit. Magnum praemium ob hoc sperabat: putabat enim indignuis magister magistratus Faliscorum, quorum liberos hostibus tradiderat, indutias ac pacem statim petituros esse et Romanas copias intra moenia accepturos. Sed Camillus, perfidiam ac dolum improbans: «Arma», inquit, «non adversus inermes, sed adversus armatos habemus», et statim proditorem nudatum ipsis pueris tradidit, manibus post tergum adligatis, virgasque eis dedit, ut verberantes eum in urbem reducerent. Statim Falisci, quorum moenia Romani expugnare non poterant, beneficio magis quam armis victi, portas Romanis aperuerunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19611
[silly] - [2012-12-30 13:26:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!