Antonino Pio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Antonino Pio

Antoninus Pius fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nobilis, vultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia, in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia comparetur. Pius cognominatus est a senatu, vel quod eos, quos Hadrianus per malam valetudinem occidere voluerat, reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem infinitos atque immensos honores decrevit, vel quod, cum se Hadrianus interimere cupiebat, ingenti custodia et diligentia hoc impedivit, vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. Idem fenus trientarium, hoc est minimis usuris, exercuit: ita patrimonio suo plurimos adiuvabat. Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consul cum Catilio Severo. Hic in omni vita sua privata in agris frequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus fuit.
da Giulio Capitolino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19513

[darkshines] - [2012-03-13 15:31:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile