Alessandro ferito


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro ferito

Rege in tabernaculum relato, medici lignum sagittae abscidunt, deinde animadvertunt non aliter telum extrahi posse, nisi vulnus augendo. Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet verebantur, quippe telum penetrasse in viscera videbatur. Critobulus, inter medicos artis eximiae, manus admovere metuebat, veritus ne in caput suum parum prosperae curationis recideret eventus. Lacrimantem eum et sollicitudine promemodum exanguem rex conspexerat: "Quid," inquit "exspectas, et non quam primum hoc dolore me liberas?". Critobulus tandem hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret. Rex cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso, igens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et, caligine oculis offusa, velut moribundus extendi. Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque ploratus amicorum oritur regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere. Toto eo die ac nocte armatus exercitus regiam obsedit, timens ne rex moreretur, confessus omnes eius unius spiritu vivere. Nec prius recesserunt, quam compertum est eum somno paulisper adquiescere.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19506

[biancafarfalla ] - [2012-12-06 17:30:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile