Cesare tenta di soccorrere i suoi in difficoltà

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare tenta di soccorrere i suoi in difficoltà

Legio tricesima septima, cum frumento armis telis tormentis imposita in naves a Domitio Calvino, ad litora Africae paulo supra Alexandriam delata est. Hae naves euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur; sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas ancoras. Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit, nullis nostris militibus impositis, quod cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat. Cumque ad eum locum accessisset qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram exposuisset, nonnulli ex eo numero cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere. Qua re comperta magnam sibi facultatem Fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt. Itaque naves omnes, quas paratas habuerant ad navigandum, propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat, et post horam decimam diei res agebatur, nox autem adlatura videbatur maiorem fiduciam illis qui locorum notitia confidebant.
da Bellum Alexandrinum


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19394

[biancafarfalla] - [2011-12-09 16:50:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile