banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Importanza della trasmissione delle memorie del passato
Pagina 403 Numero 3

 Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, ut ea non interirent sed gradatim ad nos pervenirent. Itaque non mediocres sed infinitae sunt agendae gratiae maioribus nostris, quod non invidiose praetermiserunt, sed conscriptionibus omnia memoriae tradenda curaverunt. Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire quae in Troia gesta essent; nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura; et quas Socrates, Plato, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae vitae terminationes finivissent; seu Croesi, Alexandri, Darii ceterorumque regum res gestae notae fuissent, nisi maiores omnium rerum memoriam ad posteritatem commentariis extulissent.
Vitruvio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19324
[silly] - [2012-12-24 10:25:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!