banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una straordinaria amicizia
Pagina 395 Numero 13

 Volumnius, ortus equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus erat, interemisset, quamvis ei fugere liceret, exanimi amico adhaesit tantumque lacrimarum profudit ut nimia pietate causam sibi mortis arcesseret. Nam propter praecipuam et perseverantem lamentationem ad Antonium perductus est. Postquam in illius conspectu stetit: «Iube me - inquit - imperator, protinus ad Luculli corpus duci et occidi: neque enim, absumpto illo, superesse debeo, quia ei infelicis auctor militiae exstiti». Quid hac benevolentia fidelius concipi potest? Quo mortem amici miserabiliorem redderet, se ipse accusavit atque inimico invisiorem fecit. Nec Volumnius difficiles Antonii aures habuit: nam illius iussu quo voluerat ductus est, et, dexteram Luculli avide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, pectori suo adplicavit ac deinde demissam cervicem carneficis gladio praebuit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19316
[silly] - [2012-06-01 20:10:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!