banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Plinio preoccupato per un suo liberto
Pagina 379 Numero 3

 Frangit me infirmitas liberti mei Zosimi: est homo probus, officiosus, litteratus et cithara canit perite. Idem tam commode et orationes et historias et carmina legit, ut hoc solum didicisse videatur. Haec tibi exposui, ut scires quam multa et quam iucunda ministeria mihi praestaret. Accedit longa iam caritas hominis, quam ipsa pericula auxerunt. Ante aliquot annos, dum intente versus pronuntiat, sanguinem reiecit; atque ob hoc in Aegyptum missus a me, post longam peregrinationem confirmatus, nuper remeavit; deinde rursus sanguinem reddidit. Qua ex causa destinavi eum mittere in praedia tua, quae Foro Iulii possides. Audivi enim te saepe dicentem ibi esse aerem salubrem et lac, eiusmodi curationibus accommodatissimum. Rogo ergo ut scribas tuis ut Zosimo villa pateat et ei comparent quod opus sit; erit autem pauco contentus. Est enim tam parcus et continens ut non solum delicias, verum etiam necessitates valetudinis frugalitate restringat.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19306
[degiovfe] - [2017-01-29 12:12:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!