Eccezionale temperamento di Arria

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Eccezionale temperamento di Arria

Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat; fuerat Paetus in partibus eius et, occiso Scriboniano, Romam trahebatur. Erat ascensurus navem. Arria, Paeti uxor, milites orabat, ut simul imponeretur. «Nempe enim - inquit - daturi estis consulari viro servulos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus vestiatur, a quibus calcietur; omnia sola praestabo». Non impetravit; conduxit piscatoriam naviculam ingensque navigium minimo secuta est. Eadem apud Claudium uxori Scriboniani, cum illa profiteretur iudicium, «Ego - inquit - te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis?» Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiam, cum Thrasea, gener eius, deprecaretur, ne mori pergeret, interque alia dixisset: «Vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum?», respondit: «Si tam diu tantaque concordia vixerit tecum quam ego cum Paeto, volo». Auxerat hoc responso curam suorum, attentius custodiebatur: sensit et «Nihil agitis - inquit -, potestis enim efficere, ut male mariar, ut non mariar, non potestis». Dum haec dicit, exiluit cathedra adversoque parieti caput ingenti impetu impegit et corruit.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19299

[darkshines] - [2012-12-20 19:38:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile