Difesa del proprio operato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Difesa del proprio operato

Ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rempublicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris, in qua nihil erat mali, nihil adversi, quod boni non metuerent, improbi non exspectarent. Quae cum ego non solum suspicere, sed plane cernerem, dixi in senatuu me popularem consulem futurum. Quid enim est tam populare quam pax? Qua non modo ii quibus natura sensum dedit, sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. Quid tam populare quam libertas? Quam non solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam otium? Quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet ut aliquando in otio esse possit. Quin etiam maioribus nostris praecipuam laudem debemus quod eorum labore est factum ut impune in otio ese possemus. Itaque quo modo possum non esse popularis, cum videam haec omnia, Quirites, pacem externam, libertatem, otium domesticum, denique omnia, quae vobis cara sunt, in fidem et in patrocinium mei consulatus esse collata?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19298

[biancafarfalla ] - [2012-12-24 19:53:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile