banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fondamentali principi educativi
Pagina 356 Numero 10

 Plurimum proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus. Crescit licentiã spiritus et servitute comminuitur. Adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant: sic ergo inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur, modo stimulis. Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare nec prosit rogasse. In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19286
[silly] - [2012-12-24 11:01:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!