banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dopo la morte una vita migliore
Pagina 351 Numero 5

 «Omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum est in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur. Nihil enim quod in terris fiat, illi deo, qui omnem mundum regit, est acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur». Tum ego (è Scipione Emiliano) quaesivi viveretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos exstinctos arbitraremur. «Immo vero - inquit - vivunt hi, qui e corporum vinculis tamquam e carcere evolaverunt; vestra vero, quae vita dicitur, mors est. Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?» Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19279
[silly] - [2012-12-26 12:31:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!