banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La divinità mette alla prova i migliori
Pagina 336 Numero 21

 Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit? Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur: dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit: «Male de me imperator meruit», sed «Bene iudicavit». Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia. «Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati». Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris, quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab iis exiguunt in quibus certior spes est. Fugite delicias, fugite enervatam felicitatem qua animi permadescunt, nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19264
[silly] - [2012-04-27 10:33:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!