banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cattura di Giugurta
Pagina 278 Numero 6

 Postea tempore et loco constituto in colloquium ut de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri; illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis ac statim, immutata voluntate, remotis, dicitur secum ipse multum agitavisse, vultu et oculis pariter atque animo varius. Tamen postremo Sullam arcessi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit, in tumultum facillimum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati; Iugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19220
[silly] - [2012-06-01 20:22:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!