banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Consigli per una vita sana
Pagina 277 Numero 5

 Sanus homo, qui et bene valet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet ac neque medico neque iatralipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere: siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat: illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit. Prodest etiam interdum balneo, interdum aquis frigidis uti; modo ungi, modo id ipsum neglegere; nullum genus cibi fugere, quo populus utatur; interdum in convivio esse, interdum ab eo retrahere; modo plus iusto, modo non amplius assumere; bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat.
Celso


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19219
[silly] - [2012-06-01 20:32:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!