Scipione

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione

Seneca Lucilio suo salutem dicit.
In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor. Animum suspicor. Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, - hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit -, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit: aut Scipio Romae esse debeat aut Roma in libertate. «Nihil, inquit, volo derogare legibus, nihil institutis. Aequum inter omnes cives ius sit: utere sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum: exeo, si plus quam tibi expedit crevi.» Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit? eo perducta res erat, ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas erat: itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19214

[biancafarfalla ] - [2012-12-17 17:13:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile