Cincinnato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cincinnato

 Aequi consulem Minucium atque exercitum eius obsessos tenebant. Id ubi Romae nuntiatum est, tantus pavor, tanta trepidatio ut, quanta si ipsa, non castra, hostes obsiderent: dictatorem dici placuit ut rem afflictam restitueret. Quinctius Cincinnatus, omnium consensu, dictator est dictus. Ille spes unica imperii Romani trans Tiberim quattuor iugerum colebat agrum. Ad eum missi legati nudum eum arantem invenerunt. Quintius togam propere a tugurio capere uxorem Raciliam iussit ut senatus mandata togatus audiret. Postaquam, toga indutus, processit, dictatorem eum legati consalutant et rem exponunt. Quintius igitur Romam venit. Postero die contra Aequos contendit, hostes cecidit, exercitum Romanum liberavit. Urbem triumphans revenit. Ducti ante currus duces sunt, militaria signa ostenta sunt. Exercitus praeda onustus a civibus plauditur; epulae instructae ante omnium domos sunt. Quintius sexto decimo die dictatura se abdicavit et ad boves triumphalis agricola rediit (ritornò).
da Lhomond


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19159

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile