banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Criteri della beneficenza
Pagina 213 Numero 11

 Beneficentia ac liberalitate nihil est naturae hominis accomodatius, sed habet multas cautiones. Primum videndum est ne benignitas obsit iis ipsis, quibus benigne fieri videtur et ceteris. Deinde ne benignitas maior sit quam facultates, ut pro dignitate cuique tribuatur. Nam qui cuipiam donant quod obesse possit illi, cui prodesse velint, non benefici neque liberales, sed perniciosi adsentatores iudicandi sunt. Sunt autem multi splendoris et gloriae cupidi, qui eripiunt aliis bona, quae aliis largiantur. Ii arbitrantur se beneficos in suos amicos videri, si locupletant eos quacumque ratione. Videndum est igitur, ut ea liberalitate utamur, quae prosit amicis, noceat nemini.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/19158
[silly] - [2012-06-01 20:42:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!