Bucefalo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bucefalo

 Equus Alexandri regis et capite et nomine "Bucephalas" fuit. Eum emptum esse Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim. Super equo dignum memoria hoc est, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi a rege toleravit. Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hostium cuneum non satis sibi providens immisisset et, quia undique in Alexandrum tela coniciebantur, in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exsanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu reduxit atque, ubi eum extra tela duxerat, ilico concidit et domini iam superstitis securus quasi cum sensus humani solacio animam exspiravit. Tum Alexander rex oppidum in iisdem locis condidit idque ob equi honores "Bucephalon" appellavit.
da Frontone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18965

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile