La rovinosa guerra fratricida tra Cesare e Pompeo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La rovinosa guerra fratricida tra Cesare e Pompeo

Postea bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo, praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi romani fortuna mutata est. Caesar enim, rediens ex Gallia victor, poposcit alterum consulatum, sed Marcellus consul, Bibulus, Pompeius, Cato contradixerunt.
Propter hanc iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, Caesar adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas senatus contra Caesarem bellum paravit. Caesar, vacuam urbem ingressus, dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus, in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit.
Primo proelio victus est et fugatus; deinde in Thessalia apud Paleopharsalum, productis utrimque ingentibus copiis, dimicaverunt. Pompeius, victus et fugatus, Alexandriam petiit ut a rege Aegypti acciperet auxilia. At rex, fortunam magis quam amicitiam secutus, occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18748

[the.brave] - [2011-09-10 07:53:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile