La novella di Amore e Psiche (puntata 10) - Il lieto fine

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La novella di Amore e Psiche (puntata 10) - Il lieto fine

Iuppiter, deorum contione advocata, in regio solio sedens sic enuntiat: «Dei conscripti Musarum albo, omnes profecto scitis quod adolescentem istum manibus meis alui et educavi; nunc primae iuventutis impetus freno quodam coercendos esse existimavi nuptialibus pedicis. Puellam elegit: teneat, possideat, semper sui amoribus perfruratur». Et ad Venerem: «Nec tu, - inquit - filia, quicquam contristere nec metuas prosapiae tantae tuae propter matrimonium mortale. Iam faciam nuptias non impares sed legitimas et iure civili congruas», et ilico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. Porrecto ambrosiae poculo: «Sume, - inquit - Psyche, et immortalis esto, nec umquam digredietur a tuo nexu Cupido, sed istae vobis erunt perpetuae nuptiae». Nec mora, cena nuptialis mox paratur. Accumbebat summum torum maritus, Psychen gremio suo complexus. Sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem omnes dei. Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat; Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae spargebant balsama, Musae quoque canora personabant. Tunc Apollo cantavit ad citharam, Venus ad suavem musicam formonsa saltavit. Sic rite Psyche convenit in manum Cupidinis et nascitur illis filia, quam Voluptatem nominamus».
da Apuleio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18740

[darkshines] - [2012-03-27 13:21:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile