La novella di Amore e Psiche (puntata 8) - La terza e la quarta prova

Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La novella di Amore e Psiche (puntata 8) - La terza e la quarta prova

Postero die Venus haec Psychae dixit: «Sed iam nunc ego periclitabor («sperimenterò») an forti animo sic praedita: videsne fontem atrae aquae in vertice illius montis ardui? Ex illis fuscis undis, quae infernales paludes irrigant, mihi paulum aquae in hac urnula defer».
Sed Psyche, cum ad montem illum appropinquavit, videt rei difficultatem: namque horrida fons defluebat e mediis faucibus immensi et inaccessi saxi, et e cautibus cavatis circa fontem prorepebant dracones qui semper oculos apertos habent neque umquam dormiunt. Ipsae aquae vocales erant et has minaces voces emittebant : «Discede!», «Quid facis?», «Cave!», «Fuge!», «Peribis!». Psyche, velut mutata in lapidem, quamquam praesens erat corpore, sensibus tamen aberat et inextricabili periculi mole obruta, lacrimarum etiam solacio carebat. Sed innocentis puellae aerumnae non latuerunt Providentiae oculos. Nam aquila, supremi Iovis regalis ales, repente affuit, opportunam ferens opem et ante os puellae pervolans incipit: «At tu, simplex et expers rerum talium sperasne te truculenti fontis vel unam stillam posse furari aut etiam contingere? Nonne comperisti deos omnes ipsumque Iovem formidare aquas istas? Sed da mihi istam urnulam». Et protinus eam nigris aquis implere festinat. Sic acceptam cum gaudio plenam urnulam, Psyche Veneri citata rettulit, nec tamen numen saevae deae placare potuit. Nam sic maiora atque peiora flagitia minans eam appellat subridens: «Tu quidem magna mihi videris quaedam malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter. Sed adhuc istud, mea pupula, facere debebis. Sume istam pyxidem», et dedit; «protinus usque ad inferos et ipsius Orci domum te derige. Tunc conferens pyxidem Proserpinae: «Petit de te Venus - dicito - modicum de tua formositate. Nam quod habuit, dum filium curat aegrotum, consumpsit atque contrivit omne».
Non vacuas debebis per illas tenebras incedere sed offas polentae mulso concretas in manibus habere et in ore duas ferre stipes («monetine»). Ad flumen mortuorum venies cui praefectus est Charon qui portotium expetit ut ad ripam ulteriorem parva cumba mortuos deducat: huic tu unam de stipibus dabis, sic tamen ut ipse sua manu de tuo sumat ore. Transito fluvio, canis praegrandis triplici capite praeditus, immanis et formidabilis, tonantibus latrans faucibus ante limen et atra atria Proserpinae semper excubat. Huic dabis unam offam et facile praeteribis et ad ipsam Proserpinam introibis. Illa benigne te excipiet: tu dic cur adveneris et suscepta pyxide cito rursus remea: canis saevitiam offula altera redime et avaro navitae de alteram stipem, ut flumen te traducat; sic ad diei redibis. Sed inter omnia hoc tibi praecipue observandum esse censeo, ne velis aperire vel inspicere illam quam feres pyxidem.
da Apuleio

Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18739

[2012-11-19 12:52:14]

[darkshines] - [2012-11-19 13:53:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile