banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Nobiltà d'animo di Emilio Paolo
Pagina 44 Numero 16

 Cum Perseo Aemilius Paulus consul tertio Nonas Septembres dimicavit vicitque eum, viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fugit. Romanorum centum milites amissi sunt. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuêrat, Romanis se dediderunt; ipse rex, cum desereretur ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi victo habuit. Nam et volentem ad pedes sibi cadêre non permisit et iuxta se in sella collocavit. Macedonibus et Illyriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent quae regibus praestitissent, ut appareret populum Romanum pro aequitate magis quam avaritia dimicare. Itaque in conventu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiavit et legationes multarum gentium, quae ad eum venêrant, magnificentissime convivio pavit, dicens eiusdem hominis esse debere et bello vincere et in convivii apparatu elegantem esse. Mox septuaginta civitates Epiri, quae rebellabant, cepit, sed praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit in navi Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18697
[silly] - [2014-06-21 16:37:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!