Amor patrio degli Spartani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Amor patrio degli Spartani

 Antigônus bellum Spartanis infert, qui soli imperium Macedônum contempsêrant. Inter duas nobilissimas gentes bellum summis utrimque viribus fuit, cum hi pro vetêre Macedônum gloria, illi non solum pro libertate sed etiam pro salute certarent. Victi Lacedaemonii non ipsi milites tantum sed etiam coniuges liberique magno animo fortunam suam tulëre (= tulerunt). Nemo in acie saluti suae pepërcit; nulla uxor amissum coniugem flevit; filiorum mortem senes laudabant, suam vicem omnes dolebant, quod non ipsi pro patriae libertate cecidissent. Patentibus omnes domibus saucios excipiebant, vulnêra curabant, lassos reficiebant. Inter haec nullus in urbe strepitus, nulla trepidatio (erat); magis omnes publicam quam privatam fortunam lugebant. Inter haec Cleomênes rex post multas hostium caedes supervenit et, postquam ingressus est urbem, non humi consëdit, non cibum aut potum poposcit, non denîque armorum onus deposuit, sed adclinis pariêti, cum quattuor milia sola suorum militum ex pugna superfuisse conspexisset, eos hortatus est ut se ad meliora rei publicae tempora reservarent.
da Pompeo Trogo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/18691

[biancafarfalla] - [2013-09-30 18:08:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile